# Epistola Ad Coroticum 4

Patricius, Epistola Ad Coroticum, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/epistola-ad-coroticum/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/patricius/epistola-ad-coroticum/4

IV. Unde ergo quæso plurimum, sancti et humiles corde, adulari talibus non licet, nec cibum nec potum sumere cum ipsis, nec eleemosynas ipsorum recipere debere, donec crudelitrr effusis lacrymis satis Deo faciant et liberent servos Dci et ancillas Christi baptizatas, pro quibus mortuus est et crucifixus. Dona iniquorum reprobat Altissimus. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui (Eccli. xxxiv, 23, 24). Divitiæ, inquit, quas congregabit injustus, evomentur de ventre ejus; trahit illum angelus mortis: ira draconum multabitur: interficiet illum lingua colubri (Job xx, 15, 16). Comedet autem eum ignis inexstinguibilis. Ideoque væ qui replent se (bis) que non sunt sua. VeJ, quid prodest homini, ut tatum mundum tucretur, et animæ suæ detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26)? Longum est per singula discutere vel insinuare, per totam legem carpere testimonia de tali cupiditate. Avaritia mortale crimen. Non concupi- IUS rem proximi tui. Non occides (Exrod. XI, 17, 15). Homicida non potest esse cum Christo. Qui odit fra. trem suum, homicida ascribitur; vel, qui non diligit fratrem suum in morte manet (I Joan. III, 14, 15). Quanto magis reus est qui manus suas comquinavit in sanguine filiorum Dei, quos nuper acquisivit in ultimis terne, per exhortationem parvitatis nostræ?

---

Patricius, Epistola Ad Coroticum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp873/tmp873/tmp873.tmp873.opp-lat1.xml.
