# Liber I: De luce 1.1-27

Patricius, Liber I: De luce, Lines 1.1-1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/liber-i-de-luce/1.1

Salutis anno MDLXXXVIII
Aetatis suae LVIII
Franciscus Patricius, Novam, Veram, Integram, de universis conditurus Philosophiam, sequentia uti verissima, pronunciare est ausus. Pronunciata, ordine persecutus, Dvinis oraculis, Geometricis necessitatibus, Philosophicis rationibus, clarissimisque experimentis comprovabit.
Ante Primum, nihil.
Post primum, omnia.
A Principio, omnia.
Ab Uno, omnia.
A Bono, omnia.
A Deo, Uno Trino omnia.
Deus, Bonum, Unum Principium, Primum, idem.
Ab Uno, Unitas primaria.
Ab Unitate primaria, Unitates omnes.
Ab Unitatibus, Essentiae.
Ab Essentiis, Vitae.
A Vitis. Mentes.
A Mentibus, Animi.
Ab Animis, Naturae.
A Naturis, Qualitates.
A Qualitatibus, Formae.
A Formis, Corpora.
Haec omnia sunt in Spacio.
Haec omnia sunt in Lumine.
Haec omnia sunt in Calore.
Per haec paratur ad Deum reditus.
Hic Finis et scopus nostrae huius Philosophiae, esto germanus.
Inaudita haec a seculis forsan omnibus et axiomata, et paradoxa, certissimis constare rationibus, ut demonstremus, in hunc modum philosophemur.
Philosophia, studium est sapientiae. Sapientia, universitatis est cognitio. Rerum universitas, constat ordine. Ordo priore constat, et posteriore. Si quis a posteris philosophari coeperit, rerum ordinem confuderit, eisque sibique tenebras offunderit. A primis ergo philosophandi initium nobis esto. A primis, cognitisne? an ab incognitis? Si ab incognitis incipiamus, sequentia, incognita erunt omnia. De incognitis, nulla nobis condetur Philosophia. A cognitis ergo initium sumendum. Cognitio omnis, a mente primam originem: a sensibus exordium habet primum. Inter sensus, et naturae nobilitate, et virium praestantia, et actionum dignitate, visus est primarius. Visui prima, et primo cognita, sunt lux, et lumen. Eorum ope, et opera plurimae patescunt rerum differentiae. Lux, et lumen, statim natis, se se offerunt. Per haec, prisci homines, sublimia, et media, et ima conspexerunt. Conspecta, sunt admirati. Admirando, sunt contemplati. Contemplando, sunt philosophati. Philosophia ergo, lucis, luminis, admirationis, contemplationis proles est verissima. A luce ergo, eiusque prole lumine, rerum sensibilium prestantia omni primis, primarioque sensui, primo cognitis, Philosophiae nostrae, prima iaciamus fundamenta. Quod si Philosophi veteres secissent, nec ignota sensibus, ac mentibus omnibus, Chaos, Homoeoromerias, Atomos, Materias primas, secundasve, rerum principia statuissent; nec in tantas ipsi diffensiones venissent: neque in abyssum tenebrarum, philosophiam coniecissent. Lux ergo, et lumen primaria eius proles, ante omnia sunt nobis cognoscenda. Per ea, ad primam lucem, patremque luminum ascendendum. Apud eum tantisper commorandum. Ab eoque res omnes deducendae. Per deductas, ad eum iterum revertendum: ut apud eum mansionem pepetuam faciamus.

---

Patricius, Liber I: De luce. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/patricius1.html.
