# Liber I: De luce 1.28-31

Patricius, Liber I: De luce, Lines 1.28-1.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/liber-i-de-luce/1.28

A luce igitur, et lumine, quae nos maxime admiramur, exordium sumamus. A luce inquam, quae Dei ipsius, eiusque bonitatis est imago. Quae omnem supramundanam, omnem circummundanam, omnemque mundanam, illustrat regionem. Quae sese per omnia extendit. Per omnia se fundit. Per omnia permeat. Omnia permeando format, et efficit. Omnia vivificat. Omnia continet. Omnia sustinet. Omnia congregat. Omnia unit. Omnia disgreagat. Omnia quae vel sunt, vel illuminanatur, vel calescunt, vel sunt, vel gignuntur, vel nutriuntur, vel augescunt, vel perficiuntur, vel moventur, ad se convertit. Conversa purgat. Omnia perficit. Omnia renovat. Omnia conservat: et ne in nihilum abeant, efficit. Omnium rerum est, et numerus et mensura. Lux rerum omnium purissima. Inalterata, inalterabilis: Impermista, impermiscibilis: Indomita, indomabilis. Nullius indiga. Dives omnium. Ab omnibus optata: Omnibus optabilis. Caelorum ornamentum. Ornamentum corporum omnium. Mundi decor: Mundi pulchritudo: Mundi gaudium. Mundi risus. Qua, aspectui nihil iucundius. Nihil animo laetius. Nihil vitae commodius. Nihil cognitu praestantius. Nihil ad agendum utilius. Sine qua, iacerent in tenebris, inertia sibi ipsis omnia, nobisque incognita.
Hanc ergo lucem contemplationis omnis primariam causam, contemplando prosequamur, et propositorum probabiones exordiamur.
Lux in corporibus quibusdam cernitur: in aliis non cernitur. Corpora ergo distinguenda. Corpora igitur alia sui natura lucida sunt, Sol, stellae, ignis, Alia sua natura sunt opaca, Luna, terra, nubes. Alia neque lucem habent, neque opacitatem, utramque tamen in se recipiunt, neutram vero retinent. Aether, aer, <aqua. Haec Greci diaphana, Latini perspicua, et transpicua appellavere. Lucida, luce plena sua, alienis tenebris sunt impervia. Opaca, tenebris plena suis, alieno lumini, non sunt pervia. Diaphana propriis et lumine, et tenebra carentia, alienis, et lumine, et tenebra permeantur.
Lucida ergo corpora, ea sunt, quae semter lucent., Lucent autem semper, quae lucem propriam, sibique innatam, et connatam habent, ut Sol, sidera, ignis. Quod ergo triplex lux? non una? vel una in tribus? An his, alequa prior? An vero hae, primae sunt luces? Profecto, si tres hae, sunt inter se diversae, multiduo sunt, et numerus. Ante vero numerum et multitudinem omnem, est unitas. Neque ulla, aut est, aut esse potest multitudo, quae a sua non profluat unitate. Ergo et ante hasce tres luces, videtur una lux existere necessaria. Si hoc, una haec lux, prima ne lucium omnium erit? An vero ante ipsam alia? et ante hanc alia? et in infinitum fiet lucium progressus? Hoc nequaquam. Ergo una, erit omnium, lux prima. Haec lux una, ac prima, cum nullam aliam ante se habeat, corporea ne erit? an incorporea? Si corporea dicatur necesses est eam, vel in corpore alio esse, antequam in Sole, vel in astris, vel in igne. Vel harum aliquam esse primam. Ignis quidem unius, a nostro hoc differentiis esse, dici non videtur posse, cum nullus alius conspiciatur, Neque ex nostratis genere videtur esse posse. Quia neque unus in corporibus est, quia et primus sit, neque lux eius, lucem reliquis, aut dare, aut dedisse videri potest. Una ergo illa lux, et prima, ignis corporei non est. An vero est siderea, et sideris alicuius. Neque id videtur. Nullum enim sidus apparet usquam, a quo in reliqua lux fit diffusa, aut diffundatur. Quid si dicamus, cum Philosophorum multis, et astrologis omnibus, qui adhuc in ea perstant opinione, a Sole uno, in reliqua astra omnia, lucem diffundi? Hoc secus est, ut postea ostendetur. Hoc in presentia dicatur. Si Sol, lucium corporearum, non sit causa, nullam corpoream lucem, unam illam, ac primam esse posse lucem, quae lucius aliarum omnium sit fons, et prima scaturigo.

---

Patricius, Liber I: De luce. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/patricius1.html.
