# Liber I: De luce 1.43-44

Patricius, Liber I: De luce, Lines 1.43-1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/liber-i-de-luce/1.43

Itaque candor et fulgor non solum uti diximus in solis superficie apparet. Sed in intimo quoque solis corpore, eum esse ratio suadet. Nisi enim fulgor in intimo solis esset, sol totus, lux non esset, Et nigorem haberet intus. Qui nigror, a candore necessario, vel seiunctus esset, vel eio coniunctus. Si seiunctus esse dicatur, vel interstitium aliquod, vel terminus inter eos intercederet. Interstitium omne alieni est corporis. At solem, nec sensus indicat, nec ratio ostendit, ex suo, et alieno corpore, esse constatum. Terminus vero, quales in luna conspicimus plures, in sole visus est nunquam. Neque eo quo minus splenduit tempore Iustiniani, nec quando eclipsim patitur, Nec sensus igitur, nec ratio ostendit in sole candorem esse a nigrore ullo separatum, At neque coniunctos, neque foris neque intus contemperatos. Nullus ergo nigror, vel apparet, vel est in sole. Ergo sol totus est candor. Ergo, et foris ei candor est et intus. Et qui foris apparet candor, idem est cum eo candore, qui solis viscera, et tota, et omnia replet. Et eadem lux interior est soli, et exterior. Imo, quod ex his rationibus colligitur; sol et candor, et fulgor, et lux, nimirum corporea, et corpori innata, una eademque sunt res. Neque exterior (quod quidem voluerunt) imago est interioris. Neque interior fons est exterioris. Sed unum et idem sunt reipsa; partibus tantum sui, et locis dissita.
De astrorum vero luce; forte non est ita sentiendum. Namque est ab Astronomis observatum, de tanto stellarum numero, quinque esse nubulosas, obscuras novem. Habent ergo hae, nigroris in se non parum, sicuti et luna. Reliquas vero, quae clare lucent, eiusdem sunt cum sole rationis. Nimirum unaquaeque, et stella est, et candor, et fulgor, et lux, una eademque res. Sed quia non omnes, eadem luce lucent: neque eodem candore fulgent: sed lucibus ita inter se differunt invicem, ut singularum luces, specie videantur a singulis aliarum lucibus distare: necesse est in lucibus earum nigrorem aliquem, aut colorem alium esse admistum. Minore et maiore copia prout lucium claritas, vel maior est, vel minor. Aliae, quae clarissimae visuntur, ut Venus, ut Sirius, ut Spica, ut aliae quae primae dicuntur esse mangitudinis, et quae ad polum Antarcticum, ex neotericorum navigationibus, fulgentissimae omnium, crucis figuram formant, nullum nigrorem, neque intra, neque extra habere est necesse. Sed de hac lucium syderearum differentia suo loco agetur postea. De luce ergo corporea, coelestique. (Nam de ignea suo loco) haec nobis dicta sunto. Quae, ni fallimur, neque veteres, neque neoterici ulli philosophi, aut attentarunt, aut attigerunt; rei lucentissimae, nimia, uti remur, deterriti obscuritate.

---

Patricius, Liber I: De luce. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/patricius1.html.
