# Liber II: De diaphano 1.1-4

Patricius, Liber II: De diaphano, Lines 1.1-1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/liber-ii-de-diaphano/1.1

Salutis anno MDLXXXVIII
Aetatis suae LVIII
Trium genera corporum in universo diximus, Lucida, Diaphana, et Opaca. Lucida ea esse, quae lucem habent ingenitam et perpetuo sibi haerentem. Lucida enim omnia a luce sunt, et nominantur. Sed addidere optici, lucida corpora ea esse, quae sunt sui luminis diffusiva. Quod sicuti optime dixerunt, ita lucem eis esse innatam videntur esse obliti. Integra ergo lucidorum corporum fuerit definitio. Lucida corpora esse qua innatam habent lucem, ex qua lumen diffunditur. At quae in loca, et quo versum, lumen hoc diffunditur?
In corpora generis secundi, et generis etiam tertii, diaphana, et opaca, et in lucida quoque generis primi. Sed in omnia proprio quodam modo, et conditione non eadem in omnia. Ad opaca enim et lucida, non pervenit lucidorum lumen, nisi prius transeat per diaphana, et postquam eo pervenit, diversos in utroque edit effectus. De quibus locis suis. Nunc de Diaphanis. Optici iisdem, Corpus diaphanum esse, per quod lumini est transitus. Recte quidem haec. Sed nos planius in hunc modum. Lucida et opaca corpora inter se contraia esse asserimus. Diaphana vero inter haec extrema esse media. Haec diversitas in eo consistit, ut sicuti lucida corpora illa, sol, astra, ignis, lucem sibi inexistentem habent, vel lux ipsa corporea sunt, ita opaca corpora, sui natura sunt tenebricosa. Et sicut lucida a luce sua, lumen diffundunt, ita opaca ab obscuritate innata, tenebras extra se effundunt. Diffundunt ergo utraque extra se, veluti germina quaedam sua, et suarum naturarum, quasi testimonia, lucida lumen, opaca tenebras. Diffusio autem utriusque in una sit diaphana. Quae nec lucida sunt, nec opaca. Inter haec vero extrema veluiti medium posita diaphana, utriusque extremi germina in se recipiunt per vices, aeque tenebras ac lumina. Tria specie fuerunt lucida, sol, stellae, ignis, unum participatione: Ignea. Tria specie sunt, et opaca, luna, nubes, terra, et quartum participatione terrea. Totidem sunt, et diaphana, aether, aer, aqua, et quae hunc participant, aquea. De lucidis, et luce iam est actum. De opacis postea: Nunc de diapanis, brevibus agamus.

---

Patricius, Liber II: De diaphano. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/patricius2.html.
