# Liber II: De diaphano 1.5

Patricius, Liber II: De diaphano, 1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/liber-ii-de-diaphano/1.5

Diaphana Graeco nomine, dicta sunt haec corpora, quoniam diaphanes transparent, ita ut per ea lux cernatur, et lumen, et colores; et visus etiam per ea transeat. Ideoque Latinis, et transparentia, et transpicua, et perspicua, a meliore offico sunt appellata, lucis inquam et luminis vehendi, atque oculis representandi. Nam non minus, quam lucem et lumen, tenebras atque obscuritatem, et vehunt, et representant. Sed de his suo loco. Nunc meliora. Dubia res apud veteres, nec minus posteris seculis, an diaphana corpora per se essent luminosa, vel per se essent obscura. Et tertio dubio, an per se sub visum caderent: et per se essent visilia aether, aer, aqua. Quaestiones sane, non faciles solutu. Peripati magister docuit lumen esse energiam, et entelechiam diaphani. Utraequae hae voces, solent illi essentialem formam significare. Si id ita esse, lumen esset diaphani forma essentialis. At singulis diebus, et singulis saepe horis, aer et aqua, umbris, tenebrisque obruuntur, lumenque amittunt prius. Quod esse talibus nullis formis accidit, ut et adveniant, et recendnat, et etiam revertantur. Si vero energia haec ad visum referatur, ut sine eo, visilia non cernantur, et cum eo cernantur rursum, verum forte id fuerit, quo ad colores, qui lumine in diaphano existente, conspiciuntur, atque ita per lumen diaphanum, coloribus et visui fieret diaphanum, non autem per se in sui natura consideratum, lumen est diaphani energia vel actus essentialis, Non ergo nos docuit, aut quid lumen esset, aut quid sit diaphanum. Sin vero e contra, daphana per se essent, et essentialiter obscura, lumen recipere nequirent; perpetuo namque tenebris obsiderentur. Diaphana ergo, non sunt sui natura [4r]vel luminosa vel tenebricosa. Verum cum et lumen, et tenebras, aeque in se suscipiant, media quadam praedita esse natura est necesse.

---

Patricius, Liber II: De diaphano. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/patricius2.html.
