# Liber II: De diaphano 1.6-7

Patricius, Liber II: De diaphano, Lines 1.6-1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/liber-ii-de-diaphano/1.6

Utrum autem diaphana sui natura, per se sint visibilia, maior forte fuerit difficultas. Namque si verum sit, quod Peripati pater scripsit, colorem esse primum visile, et color sit diaphani terminus, poterunt diaphana videri, esse visibilia. Sed triplici hac in re, vir a suis tam adoratus, labitur errore. Neque enim color est primum visile. Neque color est terminus diaphani. Et praeter colores, lux, et lumen et contrariae tenebrae, et umbrae, sunt visibiles. Umbras enim fere semper cernimus, tenebras saepe. Eas enim cognoscimus, quod nemo negat. Sensu tamen non alio quam vivu, quod omnes fatentur. Visiles ergo, et tenebrae sunt et umbrae, colores tamen non sunt, neque visuntur per colores. Imo e contra, colores per tenebras non visuntur. Lucem autem esse visilem, quis dubitet? quando et in lumine, et per tenebras cernitur. Neque color est, diaphani aetheris, vel aeris, vel aquae terminus, quae sui natura quatenus diaphana dicuntur, sunt interminanta. Neque color est primum visile, quia per se non est visilis. Per umbras enim densiores, per tenebras etiam cerneretur, sicuti lux. At in tenebris color non videtur. Non est ergo color primum visile. Neque est visile per se, quando non nisi per lumen visitur. Et luminis beneficio visilis redditur, sicuti obscruitatis maleficio redditur invisilis. Sed hunc in philosophia errorum omnium patrem, ommittamus.
Primum visile est lux, quando etiam per tenebras, quae alia oculunt, videtur, et stellae, et ignes. Secundum visile, lucis, proles, radii sunt. Tertium, radiorum proles lumen. Quartum colores luminis progenies. Quintum umbrae. Sextum obscuritas. Septimum tenebrae. Haec postrema tria, per se visuntur, longe prius, quam colores, qui non nisi in lumine visuntur, et per lumen. Non sunt ergo per se visiles, colores, nec primo, sed per aliud, ut qui in umbra etiam visuntur, non tamen in tenebris visuntur.

---

Patricius, Liber II: De diaphano. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/patricius2.html.
