Latin
Proverbia Aliqua S. Patricii
Patricius, Proverbia Aliqua 1
Unproofread scanNot analysed yet
Patricius dicit: Satius est nobis negligentes praemonere, ne delicta abundent, quam culpare quæ sunt facta. Salomon: Molius cat arguere quam irasci (Etcli. xx, 1). Patricius ait: Non oportet judices Ecclesiæ habere timorem bominum, sed timorem Dei; quia Timor Dei principium sapientiæ est (Psal. ex, 10). Non oportet judices Ecclesiae Dei habere sapientiam hujus mundi; quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19); sed sapientiam Dei habere. Non oportet judices Ecclesiæ munera suscipere: quia munera excæcant oculos sapientium, et mutant verba justorum (Deut. XVI, 19). Non oportet judices Ecclesiæ habere personam in judicio: quia Non est acceptio personarum apud Deum (Rom. II, 11). Non oportet judices Ecclesix cautelam sæcularem habere, sed exempla divina: quia non oportet servum Dei cautum esse vel astutum. Non oportet judices Ecclesiæ tam veloces esse in judicio, donec sciant quam verum flat quod scriptum est: Noli judex esse cito (Prov. xxv, 8). Non oportet judices Ecclesiæ volubiles esse. Non oportet judices Ecclesiae mendacium dicere; quia magnum crimen est mendacium. Sed oportet judices Ecclesiæ rectum judicium judicare; quia in quocunque judicio judicaverint, judicabitur de eis. Patricius (ait): Exempla majorum perqaire, ubi nihil fallaciæ invenies. Patricius ait: Judices qui non recte judicant judicia Ecclesiæ, non judiccs, sed ralsatores sunt.