# Proverbia Aliqua 1

Patricius, Proverbia Aliqua, Proverbia Aliqua S. Patricii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/patricius/proverbia-aliqua/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/patricius/proverbia-aliqua/1

Patricius dicit: Satius est nobis negligentes praemonere, ne delicta abundent, quam culpare quæ sunt facta. Salomon: Molius cat arguere quam irasci ( Etcli. xx, 1). Patricius ait: Non oportet judices Ecclesiæ habere timorem bominum, sed timorem Dei; quia Timor Dei principium sapientiæ est (Psal. ex, 10). Non oportet judices Ecclesiae Dei habere sapientiam hujus mundi; quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19); sed sapientiam Dei habere. Non oportet judices Ecclesiæ munera suscipere: quia munera excæcant oculos sapientium, et mutant verba justorum (Deut. XVI, 19). Non oportet judices Ecclesiæ habere personam in judicio: quia Non est acceptio personarum apud Deum (Rom. II, 11). Non oportet judices Ecclesix cautelam sæcularem habere, sed exempla divina: quia non oportet servum Dei cautum esse vel astutum. Non oportet judices Ecclesiæ tam veloces esse in judicio, donec sciant quam verum flat quod scriptum est: Noli judex esse cito (Prov. xxv, 8). Non oportet judices Ecclesiæ volubiles esse. Non oportet judices Ecclesiae mendacium dicere; quia magnum crimen est mendacium. Sed oportet judices Ecclesiæ rectum judicium judicare; quia in quocunque judicio judicaverint, judicabitur de eis. Patricius (ait): Exempla majorum perqaire, ubi nihil fallaciæ invenies. Patricius ait: Judices qui non recte judicant judicia Ecclesiæ, non judiccs, sed ralsatores sunt.

---

Patricius, Proverbia Aliqua, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp878/tmp878/tmp878.tmp878.opp-lat1.xml.
