Latin
Chapter 17
Patricius, Synodus 17
Unproofread scanNot analysed yet
Monachi sunt qui solitarii sine terrenis opibus habitant sub potestate episcopi vel abbatis. Non autem monachi, sed Yactro periti, hoc est, contemptores solliciti ad vitam perfectam in ætate perfecta. Huc est, a viginti annis debet unusquisque constringi non attestando, sed voto perficiendo, ut est illud: Unusquisque sicut proposuit corde suo (I Cor. Vit, 37) faciat, et ut Vota mea reddam in conspectu Domini (Psal. CXV, 14, 18), ct reliqua: quo voto vivitur, situs locorum coarctat: si superabundantra, in omnibus devitetur in vita; quia (11 Cor. xi, 27) in frigore et nuditate, in fame et siti, in vigiliis et jejuniis vocati sunt.