Latin
DE EPOCHA MIGRATIO
Paul Crusius, Liber de epochis 102
Unproofread scanNot analysed yet
Eodem die, Vesperi, castra cotur nicum multitudine repleta sunt, &promissa in posterum panis copia, quo per annos 40. in deserto commorantes, alebantur. Hanc promissionem cibi coelestis, in congregatione totius Israëlis factam, quidam Iudaei ad diem Sabbathi referunt, quorum sententiae non admodum repugnarim, cùm certis in textu coniecturis haud obscurè confirmetur. Hinc ergo retrò currentes, inuenimus festum Azymorum, seu 15. diem mensis Nisan, qui est tricesimus ante prędictam historiam, ad feriam quintam septimanae, uel diem Iouis, (ut uocant) pertinere. Iam si nobis uera dimensio anni, &mensium atque dierum, secundùm Hebraeos, qualis eo tempore in usu fuit, co gnita esset: haberemus procul dubio, certum examen, seu δι κιμασίαν eius anni, quo Israëlitae ex Aegypto migrarunt: si è tabulis congruentibus monstrare possemus, annum eius temporis, in quo 15. dies Nisan, feriam quintam septimanę tenue rit. Nunc uerò Calendarium Hebraicum, quo Iudaei hodiè utuntur, nihil hac in parte nos iuuare potest, cum etiam, ipsorum testimonio, compilatum sit per R. Eleazarum, in secunda templi constitutione, siue post reditum Iudaeorum è Ba bylone. Nec certò nobis constat, qualis ante illud tempus fuerit dierum anni di stributio apud Hebraeos. Idcirco relicta hac δοκιμασία, contenti erimus priore methodo, iuxta quam epocha migrationis Aegyptiacae fideliter, ut spero, de lacris literis &Beroso, constituta est.