# Liber de epochis 105

Paul Crusius, Liber de epochis, DE ANNIS SABBATICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/105

Sicut enim septimus dies, uniuscuiusque hebdomadis, praecepto diuino solennis habebatur, ita etiam septimum quemque annum, à possessione terrae Canaan, pro requie terrae & libertate seruorum, obseruari Deus uoluit. Sed horum opinioni propterea subscribere non possum, quod ante uictos reges Cananaeorum, liraelitae caruerunt legitima possessione terrae, & cotinuis bellis occupati, eo tempore neque agros colere, neque seminare potuerunt. Constituemus autem principium annorum Sabbaticorum, à posteriore, in hunc modum: I. Machab. 6. recitatur historia belli, quòd Iudas Ma chabaei filius gessit contra Antiochum Eupatorem, anno 150. regni Graecorum: qui annus, cum ex praescripto legis diui nae Sabbaticus esset, difficilem reddidit Iudaeis annonae & uictus rationem, ut in eodem loco traditur. Similiter Iosephus, annum 178. (cui coniungit annum primum Hircani senioris 24. Antiochi pij,) Sabbaticum fuisse testatur libro 13. cap. 14. antiq. At suprà monstraui, in epo cha ad Hilcarnam, annos regni Graecorum pendere à principio Seleuci Nicanoris regis Syriae, qui coepit regnare, ante epochen passionis Christi, anis 3437. à quibus subtracti 150. anni, relinquunt annos ferè 194. Certum est igitur, annum 150.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
