Latin
DE ANNIS SABBATICIS
Paul Crusius, Liber de epochis 107
Unproofread scanNot analysed yet
Nam primis septem annis, quibus Israhelem iudicauit, expugnati sunt reges Cananaeorum: ut manifestum est ex uerbis Caleb, (losuae 14.) qui ab anno secundo exitus de Aegy pto, usque ad uictos reges 45. annos numerat. Hi finiuntur in anno septimo du cis Iosua, octauo ipsius anno, iuxta sortem, diuisa est Israëlitis promissa terra Canaan. Eodem anno, incipiente men- Ios. at. se Thifri (ut mea fert opinio) congregati sunt omnes filij Israël, in Silo, &constituerunt ibi tabernaculum testimonij, procul dubio in hunc finem, ut legem Mose coram uniuerso Israël, in urbibus eorum legerent, sicuti scriptum est Deut. 31. Ab hoc ergo tempore Iudaeos primum annum remissionis uel Sabbaticum celebrasse credo, usque ad mensem Thisri, inchoante nono anno Iosuae: eritque iuxta meam sententiam initium temporis, à quo reliqui anni Sabbatici numerantur, ante passionem Christi, annis 1495. cum quadrante: ab orbe uerò condito (ut supra) 2499.