# Liber de epochis 108

Paul Crusius, Liber de epochis, DE ANNIS SABBATICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/108

annis exactè, quod sequentia quoque confirmabunt. Dato igitur annorum numero, qui pendet ab epocha orbis conditi, subtrahe annos 2499. residuum diuide per 7. si peracta diuisione, nihil reliquum est, scias annum propositum esse Sabbaticum. Verbi gra tia: examinaturus annum mundi 3318. subtrahe 2499. annos, & remanebunt 819. anni, qui per 7. distributi, nihil relinquunt. Quare manifestum est annu propositum esse annum, ex annis Sabbaticis Hebraeorum. Huius epochae usus, aliquoties occurrit in Chronologia, nec parum facit ad illustrandam & confirmandam seriem annorum mundi, quapropter accuratè obseruanda est, amantibus ueram historiarum harmoniam. DE IVBILAEIS HEbraeorum. Vbilaeorum institutio Leuit. 25. cap. hac forma describitur: Numerabis tibi septem Sabbatha annorum, &c. In hoc textu, nihil est obscuri, praeter illud, quod annus quinquagesimus Iubilaeus uocatur. Vnde Eusebius & alij complures, moti sunt, ut singulis Iubilaeis, annos 50. perfectos tribuerint. Ego uerò Theodorum Bibliandrum sequutus, annos 49. unum lubilaeum absoluere iudi co. & uerba Mose ita intelligenda esse arbitror, quod exactis 49. annis, incipiente quinquagesimo anno, mensis Thisri, 10.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
