Latin
DE ANNIS SABBATICIS
Paul Crusius, Liber de epochis 109
Unproofread scanNot analysed yet
die, per clangorem buccinae, libertas proclamari debuerit in terra, pro uniuersis habitatoribus eius, ut omnes scirent ab hoc ipso die, sibi reditum ad auitas possessiones patere. Hoc pacto remissio culturae agrorum, ad annum quadragesimum nonum, non ad quinquagesimum annum pertinebit. Nam si anni 50. unum lubilaeum constituerent, sequeretur, circa omnes Iubilaeos, quos non metitur numerus septenarius, intra octennij spacium, tres annos Sabbaticos incidere, in quibus non liceret agriculturam exercere, quod mihi à mente legislatoris alienum esse uidetur. nec ullum extat uestigium in sacris &Ecclesiasticis historijs, quo probetur, tale quid apud Iudaeos unquam in usu fuisse. Ordo Iubilęorum, ab initio annorum Sabbaticotum pendet, ut in praedicto lo co Mose claris uerbis testatur: &epochen passionis Christi praecedit (quemadmodum antea monstraui) annis 1495. cum quadrante: elapsis tunc à principio mundi annis 2499. qui faciunt lubilęos 51. exactè. Differunt tamen aliquo modo inter se, anni Sabbatici &Iubilaei. Nam celebris congregatio Israëlitarum habebatur olim in festo tabernaculorum, incipiente quouis anno Sabbatico, ut Munsterus rectè annotauit, in cap. 31. Deut. Sed Iubilaei libertas promulgabatur secundùm scripturam, in festo expia tionis, sub finem septimi cuiuscunque anni Sabbatici. Quod si hoc discrimen, unà cum constituto principio, annorum Sabbaticorum &lubilaeorum cautè obseruauerimus, in lectione sacrarum literarum, non difficilè erit, quasdam illustres historias in integrum restituere: cuius rei exemplum in sequentibus duabus epochis uidere licebit.