Latin
CHIS SEV AERIS
Paul Crusius, Liber de epochis 12
Unproofread scanNot analysed yet
ferè dies, subtrahendi ab annis &diebus propositis. Verum quia 195. dies, à diebus 138. qui adhęrent integris annis 779. subtrahi non possunt, ideo diebus 138. adijcio 365. dies, uel integrum annu, demptum ab annis 779. eritque numerus, à quo fieri debet subtractio, annorum 778. dierum 503. Hinc ergo ablati 195. dies, relinquunt annos 778 Iulianos, &dies 308. cum semisse, correspondentes tempori annorum Aegyptiorum proposito. quod in alijs exemplis simili ratione obseruandum erit.