# Liber de epochis 12

Paul Crusius, Liber de epochis, CHIS SEV AERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/12

ferè dies, subtrahendi ab annis & diebus propositis. Verum quia 195. dies, à diebus 138. qui adhęrent integris annis 779. subtrahi non possunt, ideo diebus 138. adijcio 365. dies, uel integrum annu, demptum ab annis 779. eritque numerus, à quo fieri debet subtractio, annorum 778. dierum 503. Hinc ergo ablati 195. dies, relinquunt annos 778 Iulianos, & dies 308. cum semisse, correspondentes tempori annorum Aegyptiorum proposito. quod in alijs exemplis simili ratione obseruandum erit.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
