Latin
DE EPOCHA TEMPLI
Paul Crusius, Liber de epochis 126
Unproofread scanNot analysed yet
Et ipse Iesus incipiebat esse fermè annorum triginta, cum baptizaretur in lordane. Haec uerba, secundùm Epiphanij &quorundam aliorum authoritatem, sic intelligenda sunt, quod Christus in fine tricesimi anni aetatis suae baptizatus sit: nec displicet Funccij coniectura, qui putat Christum in festo expiationis, id est, decimo die mensis Thisri baptizatum esse: quanuis ego de die Baptismatis cum nemino contendere uelim. Siue enim in fine 30. siue in principio 31.