# Liber de epochis 130

Paul Crusius, Liber de epochis, DE EPOCHA TEMPLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/130

anno, quo pascha Iudaicum fuit 22. Martij die, feria 2. ut supra in tabula paschali annotauimus. Sed hoc sacris literis minimè congruit, in quibus passio Christi ad feriam sexta refertur, Ioh. 19. Sin autem epochen passionis Christi re tinemus, qualis à Dionysio, & à nobis, in huius scripti uestibulo posita est: uidelicet Indictione 6. Imperij Tiberij 19. anno, paschate Iudaeorum existente die 3. Aprilis, feria sexta: & Christum annis 33. cum quadrate in terris iuxta scripturam uersatum esse credimus, tunc uerum tempus natiuitatis Christi anno uno epochen Dionysianam praecedet. Nam passione Christi cadente in annum currentem ab orbe condito 3995. Indictione sexta, quemadmodum ante monstrauimus, dubium esse non potest, retrò nu meratis annis 33 1/2. natalem eius pertine re ad annum orbis conditi 3962. Indictione secunda completa, tertia incipiente, cum qua etiam coincidit annus primus magni cycli paschalis, Octauiani Augusti 42. anno. hoc est, anno integro ante epochen incarnationis Christi Dionysianam: qua uniuersalis Ecclesia, in hunc usque diem utitur. Haec enim confert natiuitatem Saluatoris, ad Indictionem tertiam completam, quarta inchoante, cum anno secundo Cycli paschalis, ut computus Ecclesiasticus docet.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
