# Liber de epochis 135

Paul Crusius, Liber de epochis, DE EPOCHA TEMPLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/135

Sed cum in epochis ad Hilcarnain & annorum Sabbaticorum, ex authoritate lo sephi ostenderim, annos Sabbaticos, annis regni Chaldaeorum coniungendos esse, iuxta rationem epochae Seleuci, qualis ab Albategnio descripta est, non secundùm Ptolemaei traditionem: haud obscurè intelligi potest, hoc pacto expu gnationem Hierosolymorum, ad annu or bis conditi 3927. pertinere. ac propterea Herodem obijsse anno mundi 3961. ante passionem Christi 34. annis perfectis. Etsi ergo Christu 33. annis cum quadran te, in terris uitam egisse ponamus, tamen ne sic quidem ad annos Herodis, natalitium Christi tempus conueniet. Quare non uidetur harmonia historiarum Euangelicarum facilè institui posse, siue ad prin cipium, siue ad finem anni tricesimi ętatis Christi, baptismus ipsius referatur. etiamsi 4. paschata inter baptismum & mor tem yGoogle tem eius numeremus. Ideoque dubitare cogor, de uero & genuino sensu eius loci quem ex cap. 3. Euang. Lucae allegaui. Certè Clemens Alexandrinus Strom. 1. aliter atque nos hodiè legisse uidetur. non enim ἀρχόμενος habet, sed ἐρχόμενος. Ac ne quis putet, librariorum culpa id contigisse, addit haec uerba: ἐπὶ τὸ βάπτιομα.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
