# Liber de epochis 136

Paul Crusius, Liber de epochis, DE EPOCHA TEMPLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/136

ut sit sensus: Iesum cùm esset annorum quasi triginta, uenisse ad baptismum à lohanne petendum, qua ratione baptismus Christi, non ad annum aetatis ipsius 30. necessariò collocandus erit, uerum eidem propinquus fuisse intelligitur. Ac fieri potest, ut uere anno 31. baptizatus, & 35. cruci affixus sit. de quo doctis iudicium permitto. Hinc facilè intelligi potest, cur non solum in Chronologia, sed etia in hoc ipso tractatu, initia reliquarum epocharum, noluerim describere secundum earum distantias ab epocha nati Seruatoris. Cùm enim depraehenderim ueram epochen incarnationis Christi nonnihil differre, ab epocha natiuitatis ipsius Dionysiana, quae in ore omnium celebratissima est, procul dubio futurum esset, ut si alterutram ex ijs pro basi totius ChroChronologiae poneremus, confunderentur animi legentium, & historias uni epochę assignatas, ad altera transferrent. quod incommodum uitari potest, si tem pus passionis Dominicae ponimus pro epocha principali, quae primò statim aspectu lectore monet, ut cogitet de forma collationis historiarum, ab hac epocha pendentium, ad annos Christi nati, uel iuxta nostram, uel Dionysij computationem.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
