Latin
DE EPOCHA TEMPLI
Paul Crusius, Liber de epochis 138
Unproofread scanNot analysed yet
Huius pestiferae assertionis contagio, breui tempore multos inferit. Quapropter pius Imperator Constantinus Magnus, de sa cerdotum sententia concilium in dixit, apud Nicaeam Bithyniae urbem, in quo Arius coram 318. Episcopis, fidei suae rationem reddere cogebatur. Acta huius concilij narrantur in historia Ecclesiasti ca &tripartita, de quibus hoc loco nihil opus est dicere. Tempus Nicenae Synodi fuit anno 18. Constantini, ut in uita Athanasij ex Eusebio annotatum est. &con gruit ad annum epochę natiuitatis Chri sti (secundùm Dionysium) 323. quemadmodum &Reinholdus in Calendario Ecclesiastico testatur. Idemque nostra con firmat supputatio, ut uidere licet, in epo cha Diocletiani. Nec aliam admittit rationem Epiphanij authoritas. nam is libro 3. tom. 1. contra Aridianos dicit: Quo anno concilium Nicaenum celebratum fuit, pascha Christianum in natalem Constantini Imperatoris incidisse. Editus est autem in hac lucem Constantinus ultimo Martij die, secundùm Adriani Iunij ήμερολογει. Iam si examinare uoluerimus annum Christi 323. (iuxta Dionysium) erit aureus numerus, &litera dominica lis F. Vnde per tabulam paschalem, quae apud ueteres in usu fuit, colligitur eius anni pascha in 31. die Martij. Et quia huius tabellae paschalis antea quoque mentio facta est, oportunum esse arbitror, descriptionem eius è fastis Beutheri subijcere.