# Liber de epochis 139

Paul Crusius, Liber de epochis, DE EPOCHA TEMPLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/139

B 2 Vide, Hactenus à me dictum est, de tempore concilij Nicaeni, quod per biennium Histor. tridurauit, & finem habuit in uicennalibus part. lib. 2. Constantini Imperatoris: nunc de Cyclo cap. 14. paschali, & eius festi celebritate, pauca quaedam notabo. Ecclesiastica historia nos docet, post Apostolorum tempora, Ecclesias diuisas esse, in obseruatione Solennitatis paschalis. Nam qui Asiam incolebant Christiani, festum paschatis iuxta lege celebrabant, in 14. Luna men sis, quacunque tandem feria septimanae, dies ille ueniret. Sed occidentales Ecclesiae perpetuò festiuitatem paschalem obseruabant in die Dominico, qui proximè sequebatur 14. lunam: ne cum ludaeis consentire uiderentur.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
