Latin
DE EPOCHA MORTIS
Paul Crusius, Liber de epochis 14
Unproofread scanNot analysed yet
ante passio nem Christi congruebat 20 dies Maij, ut infra demonstrabitur. Quare manifestum est, Ptolemaeum &reliquos Astronomos, qui eum sequu ti sunt, in constituenda epocha mortis Alexandri, quod ad diem attinet, magis facilitatem calculi, &consuetam uulgo dierum computationem, quam historicam ueritatem considerasse: quod in epocha passionis Christi, à me simili ratione factum esse confireor, &postea quoque in alijs quibusdam epochis idem à nobis obseruabitur. Illud etiam hoc loco notandum uenit, Arabes &Alfonsinos, praeter causam, hanc Epochen mortis Alexandri, patri ipsius Philippo, Amyntae filio tribuisse: &post annos 12, finem Alexandri, posuisse in illud ipsum tempus, quod re uera Seleuci regno debetur. At nos relicta eorum authoritate Ptolemaeum sequimur, cuius sententiam cum historijs exactè congruere uidemus.