# Liber de epochis 14

Paul Crusius, Liber de epochis, DE EPOCHA MORTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/14

ante passio nem Christi congruebat 20 dies Maij, ut infra demonstrabitur. Quare manifestum est, Ptolemaeum & reliquos Astronomos, qui eum sequu ti sunt, in constituenda epocha mortis Alexandri, quod ad diem attinet, magis facilitatem calculi, & consuetam uulgo dierum computationem, quam historicam ueritatem considerasse: quod in epocha passionis Christi, à me simili ratione factum esse confireor, & postea quoque in alijs quibusdam epochis idem à nobis obseruabitur. Illud etiam hoc loco notandum uenit, Arabes & Alfonsinos, praeter causam, hanc Epochen mortis Alexandri, patri ipsius Philippo, Amyntae filio tribuisse: & post annos 12, finem Alexandri, posuisse in illud ipsum tempus, quod re uera Seleuci regno debetur. At nos relicta eorum authoritate Ptolemaeum sequimur, cuius sententiam cum historijs exactè congruere uidemus.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
