Latin
DE EPOCHA IMPERII
Paul Crusius, Liber de epochis 146
Unproofread scanNot analysed yet
à Christo nato, (secundùm Dionysium) ab Epocha passionis Christi 768. annis completis. Huc ergo plerique referunt principium Romani Imperij, quod hodie penes Germanos est. Nec dubito, hanc ipsam histo riam ueluti digito monstrari Apoc. 13. cap. ubi dicitur, caput unum prioris bestiae occisum in mortem, &admirantibus cunctis plagam mortis eius curatam esse. Nam in Carolo Magno, rediuiuum apparuit occidentis Imperium, quod in Augustulo conciderat, &quasi mortuum erat. Sed huius restaurationis gloria, post Deum, non tam Papę Romano, quam Carolo tribuenda est.