# Liber de epochis 147

Paul Crusius, Liber de epochis, DE EPOCHA IMPERII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/147

Nam papa nihil praeter nudum nomen Imperatorium Carolo dedit: de regni uerò terminis, transigendum ei fuit cum Imperatoribus Orientis. Et quamuis eo tempore Papa, se, totamque Italiam, Caroli & posterorum eius Dominio sponte subiecit, mox tamen ad libertatem iterum adspirauit. Nec tantum αὐτονομίαι statuit, in ijs locis, quae regum Francicorum beneficio adaptus erat, sed reliquam etiam Italię par rem, sui iuris facere, ac postremò in ipsos imperatores potestatem sibi uendi care ausus fuit. Regnantibus in Italia, Francia, & Ger mania, Carolo Magno, eiusque filio Ludouico Pio, firmissima fuit amicitia inter Pontifices & Imperatores. Postea di uisis regnis inter haeredes, cum Francis Imperium cederet, his quoque fidem Papa praestitit. Postquam uerò in Carolo Crasso, & ipsius ex fratre nepote Arnolpho, ad Germanos imperium uenit, mox factae donationis Romanos ue hementer poenituit, adeò ut post mortem Arnolphi, transalpinos Imperatores co ronatione haud dignarentur, & proprium in Italia Imperatorem eligerent. Praeualuit tamen, Dei gratia, Germanorum uir tus, & haesit Imperium in familia Caroli Magni, apud Germanos, usque ad obitum Cunradi.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
