Latin
DE EPOCHA IMPERII
Paul Crusius, Liber de epochis 148
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde consentientibus ijs, qui de progenie Caroli superstites erant, transfertur ad Saxones, e quibus Otto primus, quem Magnum cognominare solent, regnum Berengariorum in Italia destruxit, &Coronam Imperij à Papa accepit. Vnde primus Germanorum Im perator à pontificijs dicitur. Ego uerò laudibus Otthonis minimè detrahens, certis de causis, Imperij Germanici epo chen referre malo, ad institutionem Septemuirorum, seu Electorum, quae facta est sub Ottone III. Cùm iam Caroli Ma gni progenies, etiam regno Franciae excidisset, ac primò in usu fuit, anno à nato Christo (secundùm Dionysium) millesimo primo, quando è uiuis sublato Ottone, mense Ianuario, Henricus TI. Bauariae dux, quem Bambergensem appel lant, de consilio Electorum ad culmen Imperij uenit. Vt Hermannus Contractus igiti ctus &Abbas Vrspergensis annotarunt. Congruit ergo principium imperij Germanici iuxta meam sententiam ad initium anni 1001. à Christi natiuitate (secundùm Dionysium) &epochen passionis ipsius, anis 968. completis sequitur.