Latin
DE METONIS EPOCHA
Paul Crusius, Liber de epochis 16
Unproofread scanNot analysed yet
perfectis 462. diebus 340. horis 12. Facta ergo subtractione, tempus obseruationis Metonicae, praecedet obitum Ale xandri, annis Aegyptijs 108. diebus 165. horis 6. quibus respondent anni Iuliani 108. dies 138. horae 6. Demonstratum est autem superius, mortem Alexandri, prę cedere passionem Christi annis Iulianis 355. diebus 49. horis 12. Haec igitur duo inuenta simul iuncta, ostendunt annos Iulianos 463. dies 187. horas 18. quibus obseruatio Metonis prior fuit epocha crucifixi filij Dei. Hanc obseruationem interuallo 16. dierum, (tot enim dies, à 13. Scirophorio nis restant usque ad finem anni secundum Athenienses) sequitur principium anni Metonis seu cycli ἐννεαδεκαετηρίδος, ante passionem Christi, annis Iulianis 463. cum semisse, ut nunc sanè tempora ἐμ πλάτει aestimemus. incipiente tum primo anno 87. Olympiadis. qua stadio uicit Sophion Ampraciensis: Pythodoro Athenarum principatum gubernante, sub quo coepit bellu Peloponnesiacum. Haec omnia ex Ptolemaei lib. 3. cap. 2. &Diodori Siculi libro 12. exarata sunt. Porrò dibzy G Google Porrò Cyclus Metonis continet 19.