# Liber de epochis 17

Paul Crusius, Liber de epochis, DE METONIS EPOCHA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/17

annos Lunares, quales apud Graecos in usu fuêre, qui eos tertio aut secundo quoque anno, per embolismos ita Solaribus annis adaequare solebant, ut interuallo 19. annorum, νουμηνίαι, seu interlunia, ad pristinas sedes proximè restituerentur. Ac uidetur mihi (quantum ex obseruationibus à Ptolemaeo descriptis conijce intercalares seu embolismicos fuisse, ut in postrema parte huius libri demonstra bitur. Annis 38. seu duobus cyclis enneadecaëteridibus post Metonem Eudoxus Gnidius fastos publicos ordinauit, quibus tota Graecia usque ad Monarchia Romanorum Imperatorum usa est. hos ma ximè optarim extare, ut studiosi perfectam anni Graecorum descriptionem in conspectu haberent.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
