# Liber de epochis 20

Paul Crusius, Liber de epochis, DE PERIODIS CALIPPI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/20

INter alias epochas Ptolemaei, admodum celebris est apud Historio graphos epocha Chaldaeorum, quam sacra scri ptura annos regni Graecorum appellat. nchoatur autem, Iosepho teste, cum regno Seleuci, qui fuit Monarcha potencissimus, inter successores Alexandri Magni, & Syris atque Chaldaeis alijsque regionibus, usque ad Indum fluuium, magna fortitudine imperauit, annis 13. post Ale xandri obitum, circa aequinoctium autumnale, hoc est, 342. annis; & mensibus ferè tribus, ante epoche passionis Christi. quod ita se habere, certa serie obseruationum antiquarum ex Almagesto Pto lemaei demonstratur. Inprimis uerò, id maximè perspicuum est, ex obseruatione motus Saturni, lib. 2. cap. 7. Almagesti, quae incidit in annum 82. epochae Chal dęorum, à Nabonassaro, annis Aegyptijs 518. diebus 133. horis 6. hoc est, ante passionem Christi 261. anno, Cal. Martij, uesperi. quo tempore Saturnus exactè secundum longitudinem fuit cum septima stella asterismi uirginis, in part. 9. scrup. 30. Virginis: ut obseruatio proponit, & calculus Astronomicus expressè indicat. Coepit igitur 82. annus Chaldęorum, sub ęquinoctium autumnale pręcedentis anni, 261. annis Iulianis completis ante Christum, & mensibus tribus: quibus adiuncti anni 81.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
