# Liber de epochis 22

Paul Crusius, Liber de epochis, DE PERIODIS CALIPPI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/22

Verum quod ad historias attinet, uidetur Ptolemaeus hanc epochen anno uno tardius ponere, quam res ipsa postulat: de quo postea uide epochen Adhilcarnam. DE EPOCHA DIOnysij. Ionysius Astronomus, quisquis il Ole fuit, epochen suam, plus Mathe maticis, quam historiographis co gnitam, inchoauit ab aestiua conuersione, annis post Calippum 45. perfectis. hoc est, ante mortem saluatoris 316. annis, cum semisse. ut ex omnibus obserua tionib. Astronomicis, quas Ptolemaeus in annis huius epochae recenset, accuracè inter se collatis, meridiana luce clarius est. Nec prorsus congruit ad initium Philadelphi Regis Aegyptiorum, ut Funccius opinatur. Nihil enim commune ha bet cum principio anni secundum Aegy ptios. Dic ptios. & obseruatio stellae Veneris, quam Ptol. lib. Timocharis in anno 13. Philadelphi, Pto 10. cap. 4. lemęo teste, annotauit, reuera ad 14. an & 5. num Dionysij pertinet, ut sic integro an no inter se differre uideantur. Quin etiam menses annorum huius epochae, Solares sunt, (Aegyptijs, qui eo tempore per singulos dies anni uagabantur) dissimilimi: nomina eis à 12. signis Zodiaci imposita sunt.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
