Latin
DE PERIODIS CALIPPI
Paul Crusius, Liber de epochis 23
Unproofread scanNot analysed yet
primus uocatur Cancronio: secundus Leonion: Tertius uirgineon: quartus Libraeon. &sic reliqui ex ordine. Verùm haec studiosis Mathematum excutienda relinquo. nihil enim in lectio ne historiarum occurrit, quod uberiorem huius loci enarrationem postulet. DE EPOCHA OCTAVIAni Augusti. Ro regno Lagidarum, qui diutissimè regnarunt in Aegypto à morte Alexandri Magni, usque ad imperium Ptol. lib. 3. Octauiani Augusti, Ptolemaeus annos cap. 8. 294. Aegyptios numerat. Hi subtracti ab annis Aegyptijs 355. diebus 138. horis 12. (quibus Alexandrum, ante passionem Christi, defunctum esse suo loco demon straui) relinquunt annos 61.