# Liber de epochis 23

Paul Crusius, Liber de epochis, DE PERIODIS CALIPPI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/23

primus uocatur Cancronio: secundus Leonion: Tertius uirgineon: quartus Libraeon. & sic reliqui ex ordine. Verùm haec studiosis Mathematum excutienda relinquo. nihil enim in lectio ne historiarum occurrit, quod uberiorem huius loci enarrationem postulet. DE EPOCHA OCTAVIAni Augusti. Ro regno Lagidarum, qui diutissimè regnarunt in Aegypto à morte Alexandri Magni, usque ad imperium Ptol. lib. 3. Octauiani Augusti, Ptolemaeus annos cap. 8. 294. Aegyptios numerat. Hi subtracti ab annis Aegyptijs 355. diebus 138. horis 12. (quibus Alexandrum, ante passionem Christi, defunctum esse suo loco demon straui) relinquunt annos 61.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
