# Liber de epochis 3

Paul Crusius, Liber de epochis, CHIS SEV AERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/3

affirmantes, eum supplicio crucis pecca Lactant. lib. ta nostra expiasse in consulatu duorum 4 diuin. inGeminorum, Tyberij Caesaris decimo-stit. quinto anno: tamen eos haud obscurè erroris arguit, non modo Euangelij secundum Lucam & Ioannem authoritas quae anno 15. Imperatoris Tyberij Chri stum baptizatum, & post triennium in cruce passum esse confirmat, ut infra suo loco amplius declarabitur) uerumetiam calculus Astronomicus repugnat, qui per aliquot annos praecedentes constitutum à nobis terminum, nullum tale nobis Pascha Iudaicum ostendit, quale ab Euangelistis describitur: cuius uidelicet parasceue, in feriam sextam incidat. si modo firmas quasdam Hypotheses & computationes Iudęorum admittimus, quas eo tempore in usu publico fuisse alibi demonstrabo. Vt autem euidentior sit certitudo anni mortis Christi, subijcio tabulam Paschatum, è Calendario Hebraico diligeter exaratam ad annos procurationis Pi lati, sub quo saluatorem nostrum cruci adiudicatum esse constat. Eius forma talis est. Haec tabula expressè docet, mortem Christi, salua historiarum ueritate, in alium annum, praeter eum quem ex authoritate Burgensis annotaui, transferri non posse.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
