Latin
DE PERIODIS CALIPPI
Paul Crusius, Liber de epochis 33
Unproofread scanNot analysed yet
Postremò, posito initio regni Seleuci, ex Albategnij sententia, cadet epocha annorum Sabbaticorum &lubilaeorum (ut infra monstrabitur) iuxta Iosephi descriptionem, in finem annorum, ab orbe condito 2499. qui faciunt lubilęos 51. exactè. Vnde conijcio, Mosen in proponenda lege de anno lubilaeo, non tantum ad sui seculi res gestas, uerùm etiam ad originalem mun di creationem respexisse, haud secus atque Romani, in describendis indictionibus, urbis conditae rationem habuisse uidentur. Haec omnia perlectis ex ordine, sequentibus erunt illustriora. DE EPOCHA ALKEPT FIxa, uel mutatione anni apud Aegyptios. Nnos Alkept fixos, Albategnius ab eo tempore numerat, quo Aegyptij, relicta uulgari &maioribus suis usitata anni dimensione, praescriptam Romanis à Iulio Caesare formam, sequuti sunt. quod uerò ad principium huius temporis attinet, grauis me scrupulus exercet, in codice Albategnij, cuius numeri scriptorum uitio corruptissimi sunt: neque succurrit aliud exem plar quo iuuemur: cum praeter Albategnium huius epochę mentionem nemo fecerit. conabor tamen in gratiam studiosorum, pauca quaedam errata eius libri, quatenus hoc, nostro instituto commodum esse uidetur, emendare.