Latin
DE EPOCHA ALHIGERA
Paul Crusius, Liber de epochis 44
Unproofread scanNot analysed yet
Nam hoc pacto Mahomet fuisset annorum octo, quando primum excogitauit istam execrandam haeresin: impossibile autem est, tan tillam aetatem his arduis conatibus sufficere. Quamobrem dubitare cogor, de subscriptione literarum Solymanni Tur corum Imperatoris, in quibus annum 954. à natali Mahometi, cum anno Chri sti nati 1547. (secundum Dionysium) coniungit. ut Beutherus refert, fol. 137. in ephemeride historica: utrum intelligi depent de tempore natiuitatis, aut conceptionis Mahometi, an uerò, (quod mihi magis probatur) de exortu seu publica promulgatione Mahometani dogmatis. Certè annus Alhigera 954. (secundum Arabes) ad annum epochae Christi Dionysianae 1547. rectissimè congruit: ut ex regula conuersionis annorum Ara bicorum in Iulianos manifestum est. Quare si quid rectè iudicare possum, uidentur mihi Turci &Sarraceni, in dimensione temporum, annis Arabicis, non Iulianis uti: eosque ab epocha Alhigera, non à natiuitate Mahometi numerare. Aut si quis hoc omnino falsum esse contendet, annalium Constantinopolitanorum authoritatem reijcere cogetur: quod per me liberum erit unumquenque facere suo periculo. Postremò testantur histo-Zonaras riae, anno 18. Heraclij, qui erat à passione Tom. 3.