Latin
DE EPOCHA IESDAGIRD
Paul Crusius, Liber de epochis 46
Unproofread scanNot analysed yet
DE EPOCHA IESDAGIRD ultimi Persarum regis. EN descriptione huius epochae, hactenus inter se consentiunt Albategnius, Albumasar, &Alfonsus: quod omnes simul fatentur eam incidere in feriam tertiam hebdomadis, uel diem Martis, ut uocat: quodque menses ipsius sint Persici, similes Aegyptijs, quibus olim schola Alexandrina utebatur, continentes 365. dies praecisè, absque intercalatione quadrantis, ut supra dictum est, in epocha Nabonassari. Sed in reliquis huius epochae notis, Albategnij codex, parum aut nihil iuuare nos potest: partim propter librariorum negligentiam, in transscribendo uolumine, partim uerò propter dubiam collationem mensium Persicorum ad Aegyptios. Vt interim taceam de historijs, quae hanc epocham plus reddunt incertam, quam ut alijs, magno labore iungenda esse uideatur. Conabor tamen pro uiribus eam ab erroribus uin dicare, &quatenus fieri potest, ipsius certitudinem in medium proferre. Albumasar in fine quarti tractatus de magnis coniunctionibus dicit, lesdagird regem Persarum, interfectum esse anno 11. de Alhigera, Rabe primi (qui est tertius mensis secundum Arabes) die 22. fe ria tertia, &c. Continent autem anni 10. Arabici, dies 3544. ut infrà suo loco mostrabitur, quib.