# Liber de epochis 48

Paul Crusius, Liber de epochis, DE EPOCHA IESDAGIRD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/48

Iam si Fordimech, primus fuit mensis apud Persas, cum quo epocha lesdagird inchoatur, (ut Albategnius & Alfonsini testantur) facilis erat collatio mensium Persicorum ad Aegyptios, coniunctis inter se Fordimech & Chaeac, & reliquis iuxta ordinem. Sed intercalares qui sequuntur finem Mesori, ultimi mensis Aegyptiorum, ad finem octaui mensis Persarum, qui Ebenmech ab Alfonso, & Abanmech ab Albategnio (si codices non fallunt) uocatur, pertinere putat. Cùm tamen omnino ad finem noni mensis Adramech referendi sint, ut collatio men sium Persicorum ad Aegyptios per omnia exactè consentiat. Verùm haec in secunda parte huius libri explicanda erunt. nunc ad historias accedemus. Annales Constantinopolitani testantur, Hormisdam ultimum regem Persarum, yGoogle rum, coepisse regnare anno 20. Heraclij Rom. Imp. qui fuit à passione Christi 598. annus: idque omnino sic se habere, praecedentes eius libri historiae perspicuè declarant, ut ex Chronologia manifestum est. Si ergo ponamus eum fuisse regem lesdagird, cuius Arabum scripta meminerunt: sequetur, ipsum annis non amplius duobus regnasse, & anno 22. Heraclij (qui erat 600. à Christo crucifixo morte sua, regno Persico finem dedisse.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
