# Liber de epochis 49

Paul Crusius, Liber de epochis, DE EPOCHA IESDAGIRD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/49

Nec dubito quin Arabes in constituenda epocha interfecti regis lesdagird ad hanc ipsam historia destructi regni Persarum respexerint, cum non sit usitatum, ijs regibus epochas tribuere, qui nihil insigne in uita sua egerunt, aut passi sunt. Vtrum uerò in hac definitione temporis ipsam ueritatem assequuti sint, nec ne, pro certo affirmare non possum. Haud enim ignoro, annales finem regni Persarum, annis 8. posteriorem facere, epocha mortis lesdagird, secundum Arabes. & cladem Hormisdae in annum 30. Heraclij referre: ut sic toto decennio regna uit, priusquam à Sarracenis uictus, regalia dimiserit. Nec firmi quidpiam habeo, quod alteri parti liceat opponere.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
