# Liber de epochis 56

Paul Crusius, Liber de epochis, DE EPOCHIS ALFONSI ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/56

Postremo unum è Diogene Laertio testimonium adducam. is refert, Carnea dem Philosophum defunctum esse, anno quarto, 162. Olympiadis, & Lunam sub mortem ipsius defecisse. quod ante passionem Christi 161. anno factum esse, Nouembr. 5. die, constanter adfirmo. Certum est etiam è tabulis Astro nomicis, nec praecedente anno Iuliano, nec sequente biennio ullam Eclipsin Lunae contigisse. quod si ergo 161. annis, qui fluxerunt à tempore huius Eclipsis usque ad mortem Christi, adiunxeris annos 647. correspondentes Olympiadibus 161. perfectis, cum trienio: inuenies principium Olympiadum in anno ante Christum 808.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
