# Liber de epochis 59

Paul Crusius, Liber de epochis, DE EPOCHIS ALFONSI ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/59

Is tradit Solem obscuratum esse anno ur bis 812. qui est annus quintus Imperij Neronis, quo matrem Agrippinam interfecit. Coss. C. Vipsano Aproniano & L. Fonteio Capitone. At Plinius lib. 2. cap. 72. historiae, exactiùs tempora describens, ait Solem defecisse isto anno, prid. Calend. Maij. inter septimam & octauam horam diei: id procul dubio factum est, iuxta calculum Astronomicum, anno 27. à passione Christi. Totidem igitur anni subtracti ab annis urbis conditae 812, ostendunt urbis Romanae principium, epochen Christi anno 785. praecessisse. Idem colligitur ex collatione annorum urbis conditae, ad annos Olympiadum. Plutarchus enim & M. Tullius Cicero cum T.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
