Latin
CHIS SEV AERIS
Paul Crusius, Liber de epochis 6
Unproofread scanNot analysed yet
Dato enim annorum numero à passione Christi, ad dendi sunt anni triginta duo, si annus propositus Epochen passionis Christi sequitur, aut ab eodem numero anni subtrahendi sunt, si tempus propositu, mor tem Christi antecedit, ut aggregatum aut residuum, ostendat annum congruentem ad Epochen natalis Domini Christi Dionysiani. Quod si uero datus annorum numerus ab Epocha natiuitatis Christi (iuxta Dionysium) pendat, contrarium ages, ut inuenias annos passionis Christi, uel praecedentes uel sequentes, Hoc modo constituta principali Epo cha passionis Christi, non solum in anno, sed etiam in diebus, &horis, amplius uidendum est, qua ratione reliquas etiam Epochas, quarum in historijs frequens fit metio, inuestigare liceat. Non est autem alia commodior uia, quam ut Epochae passionis Christi propositę, accommodentur aequales motus stellarum congruentes, quod facilè perficitur, si motus 32 annis Iulianis correspondentes, motibus alligatis Epochae à natiuitate Christi, singula suo generi.