# Liber de epochis 62

Paul Crusius, Liber de epochis, DE EPOCHIS ALFONSI ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/62

Sed neutra harum συνοδῶν ecliptica fuit, latitudine Lunae tanta exi stente, ut ne quidem partem aliquam splendoris Solaris, hominibus auferre, nedum Solem totum obscurare potuerit. Quin etiam impossibile est, extra annum propositum, multo praecedentium & sequentium annorum interuallo, Syzigiam aliquam eclipticam, in 23. die, mensis Choeac monstrare: quacunque sanè forma anni (secundùm Aegyptios) utamur, quod Astronomiae peritis examinandum relinquo. Haec cum ita se habeant, suspicor in ijs locis Plutarchum aliorum uestigia sequutum esse, qui tempora & motus, à posteriore, ut uocant, conati sunt inuestiga re. Verum exactiore Mathematicarum artium cognitione destituti, certitudinem attingere non potuerunt. Fuit autem primis temporibus ab urbe condita, rudis admodum & inconcinna anni distributio apud Romanos, usque ad Iulij Caesaris aetatem. nam certò dici non potest, qualis ordo fuerit in anno Romulaeo & Pompiliano, cum Liuius, Plutarchus & Macrobius ea de re multum inter se dissentiant. Hoc unum Sueton. in constat, Romanorum fastos, per interca Iulio Caeslandi licentiam adeò turbatos fuisse, ut neque messium feriae, aestati: neque uindemiarum autumno competerent. Quare nemini mirum uideri debet, si dies men sium Romanorum, in antiquis historijs, nostris diebus & mensibus non conuenire intelligit.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
