# Liber de epochis 63

Paul Crusius, Liber de epochis, DE INDICTIONIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/63

DE INDICTIONIBVS Romanorum. INdictio, Gręcis ἐπιγραρὴ dicta, (quamuis apud eos uocabulum hoc latè patet) est spacium 15. annorum: habetque nomen apud Romanos ab indicendo, propterea quod secundùm annos ipsius indicebantur lustra & pensiones tributariae. Quo tempore indictiones in usu haberi coeperint, affirmare non possum, nisi quod post exactos reges, in Aristocratia Romanorum, eas primùm inuentas esse, haud contemnendae coniecturę probant. Certum est autem, Romanos in constituendis Indictionum annis, ad initium urbis conditae respexisse. Nam si datum annorum numerum, per 15.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
