# Liber de epochis 7

Paul Crusius, Liber de epochis, CHIS SEV AERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/7

Cuius rei specimen dabimus in secunda parte hu ius libri, quando etiam alios canones ponemus, in hunc finem compositos. ut è quouis tempore, motus, & uicissim è motibus, tempora exiguo labore colligantur. Postquam hoc pacto, radici temporis alligati sunt motus astrorum, haud difficile erit sagaci lectori, cuiuscunque alterius Epochae interuallum à passione Christi explorare. Sunt autem epochae, quas hic recensebo, in uniuersum circiter triginta, duo bus distincta generibus. nam quaedam ex ijs (docendi gratia) uocantur Astronomicae, quaedam uerò Ecclesiasticae. Prioris generis sunt, quae in libris Astronomorum passim reperiuntur: ad poste riorem ordinem pertinent, quae continentur in sacris literis, & historijs Ecclesiasticis. by ( DE EPOCHIS ASTROnomicis. Vitae ab Astronomis epochae describuntur, quae tamen haud absque iudicio temerè omnes recipiendae sunt. Ego ex libris Ptolemaei, Albategnij, Alfonsi, Copernici, & quorundam aliorum, eas potissimum elegi, quae historiam motuum coelestium & connexionem annorum mundi, nobis firmiorem reddere possunt. DE EPOCHIS PTOlemaei. INter omnes Epochas, quae à Mathematicis descriptae sunt, faciliore opera inueniuntur Epochae Ptolemaicae. quas artifex illae praestantissimus, à maioribus quasi per manus traditas, accepit, & iusta collatione obseruationum Astronomicarum, sic in ordinem redegit, ut de ipsarum certitudine nemo dubitare possit: nisi fortè una ipsarum, emendatione aliqua opus habeat, ut suo loco dicendum erit. Sunt autem numero septem. I. Regni Nabonassari. II. Obitus Alexandri. III. Cyclorum ἐννεαδεκαετηρίδωρ Metonis. IIII. περιοδῶν Calippi. V. Chaldaeorum. VI. Dionysij. VII. Octauiani Augusti.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
