Latin
DE EPOCHAC. IV
Paul Crusius, Liber de epochis 75
Unproofread scanNot analysed yet
mensis Constantij lubens praetereo: nihil enim facit ad propositum. Quantum ad praesens institutum attinet, satis est nosse, Constantium annis 24. &mensibus ferè 5. post obitum patris, Imperio praefuisse, quemadmodum omnes chronographi, uno ore fatentur. Totidem ergò annis &mensibus retrò numeratis, deducimur ad annum crucifixionis Christi trecentesimum quintum: quo anno 11. Cal. Iunij: uel Maij, 22. die, Constantinus Magnus Imp. uita functus est. Et hactenus quidem, certam historiarum legem sequuti sumus. Nunc uerò in annis Constantini scrupulus exoritur. Nonnulli enim authores, eum annis 30. &mensibus 10. imperasse putant: alij uerò annos 32.