Latin
DE EPOCHAC. IV
Paul Crusius, Liber de epochis 79
Unproofread scanNot analysed yet
Quare primus eiusdem Imperatoris annus, cum tertia indictione concurret, iuxta eam rationem, quam Dionysius Abbas, &Alfonsus in tabulis suis sequuntur. Quod ad diem huius epochae attinet, nihil fide dignum apud probatos autho res inueni, ut pro certo dicere non possim, rectè ne is ab Alfonso positus sit, nec ne. Hoc unum scio, quosdam magni no- Reinholminis uiros, cum cernerent aeram Dio-dus in tab. cletiani Imp. ad 4. diem Cal. Septembr. Pruten. ab Alfonso collocari, in eam uenisse opi nionem, quòd hic Imp. primus coegerit Aegyptios, relicta priore anni sui descriptione, Iulianam formam sequi: sumpto initio à Mense Thoth. à 4. Cal. Septembr. Sed nos aliam huius instituti rationem assignauimus in epocha Alkept. secundum Albategnium. Quamuis haud negarim, epochen Diocletiani, à Calem. Septembr. una cum Indictionibus, (quae hoc tempore in Ecclesia primum receptae uidentur) inchoatam esse. Hucusque pro mediocritate ingenij mei, Astronomicas epochas describere placuit, in gratiam eorum, qui aliquo modo imbuti sunt, cognitione Mathematicarum disciplinarum, &solidum fundamentum restitutionis annorum, quod è motibus stellarum pendet, non aspernantur. Nunc reliquas etiam epochas, quarum fit mentio in sacris literis, &historijs Ecclesiasticis, pro uiribus his conne ctere tentabo. DE EPOCHIS ECCLEsiasticis. Acra scriptura, &Ecclesiasticę historiae authores, has potissimùm epochas, ad connexionem annorum mun di necessarias proponunt, uidelicet: Orbis conditi. Diluuij. Confusionis linguarum, seu turris Babylonirae. Peregrinationis Abrahae. Migrationis Israëlitarum ex Aegypto. Annorum Sabbaticorum, seu posseßionis terrae Canaan. lubilaeorum. Templi Solomonis. Captiuitatis Babylonicae. Hebdomadum Danielis. Google Incarnationis Christi. Cycli Paschalis &Nicaeni Concilij. His adiungam principium Imperij Ger manici, &Aeram Maximiliani II. Imp. Romani.