Latin
DE EPOCHA ORBIS
Paul Crusius, Liber de epochis 88
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim certi relinquetur in historijs, si descriptiones rerum gestarum (in quibus non modò annus, uerum etiam mensis &dies exprimuntur) pro tempore completo accipere uoluerimus, contra sensus communis iudicium, &omnium linguarum consuetudinem. Hoc quidem facilè cre do, enallagen numerorum, Hebraeo idiomati familiarem, aliquando locum habere, ubi de annis tantum agitur, sine dierum &mensium annotatione: &sic ab annis currentibus ad annos completos transitum fieri. Vt I. Regum 6. dicitur: anno octogesimo &quadringentesimo, egressionis filiorum Israël: pro annis octoginta &quadringentis, ab exitu, sed hoc nihil facit ad praesentem locum. Nec illud reijcio, cum in historijs sacris aut prophanis occurrit haec forma sermonis: erat annorum, &ibi de annis perfectis plerunque textum intelligen. Gen. 7. dum esse.