# Liber de epochis 88

Paul Crusius, Liber de epochis, DE EPOCHA ORBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/88

Quid enim certi relinquetur in historijs, si descriptiones rerum gestarum (in quibus non modò annus, uerum etiam mensis & dies exprimuntur) pro tempore completo accipere uoluerimus, contra sensus communis iudicium, & omnium linguarum consuetudinem. Hoc quidem facilè cre do, enallagen numerorum, Hebraeo idiomati familiarem, aliquando locum habere, ubi de annis tantum agitur, sine dierum & mensium annotatione: & sic ab annis currentibus ad annos completos transitum fieri. Vt I. Regum 6. dicitur: anno octogesimo & quadringentesimo, egressionis filiorum Israël: pro annis octoginta & quadringentis, ab exitu, sed hoc nihil facit ad praesentem locum. Nec illud reijcio, cum in historijs sacris aut prophanis occurrit haec forma sermonis: erat annorum, & ibi de annis perfectis plerunque textum intelligen. Gen. 7. dum esse.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
